“Remove hence.” The miracle of the removal of a mountain was actually performed by S. Gregory Thaumaturgus, Bishop of Neocaesarea (d. circa 270-275), as the Venerable Bede tells us in his Commentary upon “S. Mark” xi: “Hoc quoque fieri potuisset, ut mons ablatus de terra mitteretur in mare, si necessitas id fieri poscisset. Quomodo legimus factum precibus beati patris Gregorii Neocaesareae Ponti Antistitis, uiri mentis et virtutibus eximii, ut mons in terra tantum loco cederet, quantum incolae ciuitatis opus habebant. Cum enim uolens aedificare ecclesiam in loco apto, uident eum angustiorem esse quam res exigebat, eo quod ex una parte rupe maris, ex alia monte proximo coarctaretur; uenit nocte ad locum, et genibus flexis admonuit Dominum promissionis suae, ut montem longius iuxta fidem petentis ageret. Et mane facto reuersus inuenit montem tantum spatii reliquisse structoribus ecclesiae, quantum opus habuerant.”